Jump to content

Typhon marinus

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
(Redirectum de Huracanum)
Haec pagina de procella narrat. Si monstrum fabulosum quaeris, vide Typhon.
Catarina, typhon a ISS 26 Martii 2004 visa.

Typhon marinus sive huracanum est tempestas marina cuius venti circumagentes magnas pluvias cohibentes 33 m/s (118 km/h) excedunt. Antiquitate homines verbo cataegis (-idis) utebantur ad tempestates potentes in Mari Mediterraneo appellandas, sed tempestates quas typhones hodie appellamus ibi numquam fiebant. Persae et Arabes postmodo nomine Typhonis, dei Graeci, utebantur ad typhones marinos Sinus Indi potentes appellandos.[1] Deinde nautae mediaevales in Europa eodem nomine usi solebant.[2] Typhon fuit deus Graecus monstrumque, qui, secundum Hesiodum, procellas emissit e lacuna Tartaro. Hodie, Americi malunt typhones quoque appellare furacana. Verbum furacanum (etiam huracan et furacan) provenit e nomine dei venti destructionisque indorum Americanorum Taini et Maiae, qui sextodecimo saeculo in Mari Caribaeo vivebant,[3] ubi multos typhones marinos quotannis pati solebant.

Incipiunt fere omnes tempestates marinae in regionibus pressionis aeris demissae, quae ventos violentos et inundationes per se circumagentes efficiunt. Eae tempestates naturaliter annumerantur secundum sui venti celeritatem. Depressiones tropicae ventos habent minores quam 17 m/s (62 km/h), tempestates tropicae (sive procellae[2]) ventos inter 17 m/s et 33 m/s (62 et 118 km/h), et typhones marini ventos qui 33 m/s (118 km/h) excedunt.[4] De typhonum marinorum magnitudine deinde systema Saffir-Simpson NOAA quinque gradus additionales distinguit:[5] gradum primum ventibus inter 33 m/s et 41 m/s (118 et 153 km/h), secundum ventibus inter 41 m/s et 49 m/s (154 et 177 km/h), tertium ventibus inter 49 m/s et 58 m/s (178 et 209 km/h), quartum ventibus inter 58 m/s et 69 m/s (210 et 249 km/h), quintum ventibus qui excedunt 69 m/s (249 km/h). Typhones gradus quinti ventos tam rapidos habent ut magnas alluviones 6 m super maris aequor et magnum exitium tectis aedificationibusque efficiant.

Nomina typhonum marinorum anno 2006 in Mari Atlantico Septentrionali

[recensere | fontem recensere]

Meteorologi solent dare nomina propria tempestatibus quando status "tempestatum tropicarum" attingunt. Exempli gratia anno 2006 nomina typhonum marinorum fuerunt:

  • Alberto
  • Beryl
  • Chris
  • Debby
  • Ernesto
  • Florence
  • Gordon
  • Helene
  • Isaac
  • Joyce
  • Kirk
  • Leslie
  • Michael
  • Nadine
  • Oscar
  • Patty
  • Rafael
  • Sandy
  • Tony
  • Valerie
  • William

Typhpnes nonnulli famosi

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]
  1. Vide paginam Typhon apud Vicipaediam Anglicam: "Typhon is also the father of hot dangerous storm winds which issue forth from the stormy pit of Tartarus, according to Hesiod. His name is apparently derived from the Greek "typhein", to smoke, hence it is considered to be a possible etymology for the word typhoon, supposedly borrowed by the Persians (as طوفان Tufân) and Arabs to describe the cyclonic storms of the Indian Ocean. The Greeks also frequently represented him as a storm-daemon, especially in the version where he stole Zeus's thunderbolts and wrecked the earth with storms (cf. Hesiod, Theogony; Nonnus, Dionysiaca)."
  2. 2.0 2.1 Vide opus Historia ventorum Francisco Bacono auctore apud Google Books.
  3. Vide fontes, quod procellam ingentem marinam nomine huracan vel furacan vel furacanum describunt.; vide etiam paginam Huracan apud Vicipaediam Hispanicam.
  4. De definitionibus, lege apud situm interretialem NOAA (Anglice).
  5. Vide de systemate Saffir-Simpson NOAA (Anglice); et de vocabulo gradus lege apud diarium interretialem Ephemeris (Augusti 2007): "Nam quintum gradum roboris attigisse putatur typhon Dean.".

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad typhones marinos tropicos spectant.
Propria media meteorologica regionalia
Tropica admonitionum typhonum media
Quod attinet ad rationem
Varia