Jump to content

Iani Anger 1

E Vicipaedia
Area domus Ad imperatorem Romanum - antea deversorium magnum, postea taberna magna; photographia facta est anno 2011; dexteram ad partem est Puteus Anger novus

Supervenalicium venerabile Ianorum Anger 1 (Theodisce: Galerie Anger 1) media in Erfordia situm est, quod tempore communismi diu in manibus institorum Centrum Warenhaus erat.

Albertus et Ernestus Giese genere historismi pantopolium, cui nomen datum est "Ad imperatorem Romanum", erexerunt. Id architecti adopti sunt a deversorio destructo pristino in situ. Fratres Georgius et Martinus Tietz una cum sodalibus commercialibus Arthuro Arndtheim et Sigurtho Pinthus supervenalicium aperuerunt anno 1908 ad locum maxime orientalem in platea Anger. Agebatur diu de taberna venalicia maxima totius Thuringiae. Frons generis floralis coronata est globo vitreo et figuris ornantibus. Anno 1937 nazismo saeviente possessoribus Iudaeis non solum furtum factum est sed eiectio de patria quoque ordinata est. Ad res mutatas demonstrandas globus terrestris anno 1939 quoque a tegmento remotus est.

Restaurationibus et reconstructionibus multis perfectis die 27 Septembris 2000 novi Iani Anger 1 inaugurati sunt. Portae autem secundum ichnographias anticas refectae sunt. Ad latus, ubi olim sic dicta Domus magistrorum (Haus der Lehrer) stabat, quoque aedes venaliciae plantatae sunt. Tabernae innumerabiles et macella et cauponae quattuor in tabulatis distributae clientes identidem alliciant, quorum plus quam triginta milium cotidie laeti locum frequentant et sub fornices intrant.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ruth Menzel, Eberhard Menzel, Heinz Stade: Das Erfurter Kaufhaus und sein Jahrhundert. Karstadt Warenhaus AG Erfurt, Erfordiae 2000
  • Georg Dehio / Stephanie Eißing / Franz Jäger: Handbuch der Deutschen Kunstdenkmäler: Thüringen, casa editoria Deutscher Kunstverlag, 2003, ISBN 3422030506

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ianos Anger 1 spectant.