Imperium Neoassyrium
Imperium Neoassyrium[1] vel Neo-Assyrium fuit antiqua civitas Mesopotamiae, tertium et notissimum regnum Assyriorum, quod fuit inter annos 744 a.C.n. et - 609 a.C.n.. Assyria modice per aetatem turbulentam annis ab 1200 a.C.n. constiterat rege semper valido occupataque in exercitu regendo contra Aramaeos: nam equites magis ac tela accuratoria conferens ad proelium tam fortis exercitus factus est, ut expeditiones in extremas hostium regiones suscipere posset. Impotens tamen permanenter auctoritatis subiciendae.
De imperio ab Tiglapilesere creatum
[recensere | fontem recensere]Quod autem rege Tiglatopilesere, qui annos inter 744 et 727 praesidebat, potuere, unde, quod nos Neoassyrium dicimus, ortum est. Reges Assyriorum clientes magis magisque coniunxere in provincias duce Assyrico. Id Sargo II annos inter 722 ac 705 primus urbi Samariae ab decessore anno 722 capta adfecit. Populatio deinde, uti mos, deportata est, dum alienae importarentur. At Iudae status clientis tantum nec provinciale fatum contigit.
Subiere Assyrii deportationibus, quas ad rebelliones respondentes magnum in numerum urbium capitibus novissime extructis destinatum apparabant. Namque per suas hominum penurias artium familiaribus egebant permultique deportatorum in exercitum tunc primum fixum adsumpti. Deporatorum 100.000 tradidere plerosque sub Tiglatho Pilesere primisque succedentibus esse transmigratos. Sed numerus alienorum ita magnus ea via Assyriam intravit, ut imperii caput non magis olim quam polis Assuris moribus Assyricis alienatum sit: nam linguae Assyriorum Babyloniorumque eiectae paulatim Aramesia invadente, quae commodium elementorum multo faciliorum signis pro syllaba inferebat.
Babylonia etiam autonomiam perdidit conservatam primum per primos regum verecundia morum, cum protectores potius regionis contra Chaldeaeos apud mare Persarum ac onus urbi nonnumquam Assyrii videbantur, sed addita, postquam res Chaldeaeicus sceptrum Babylonis usurpavit Tiglathusque armis respondit anno 729, non cliens tamen nec provinciae destinata, sed rege Tiglatho ipso, qui urbis coronam, qua caerimoniarum Babylonicarum particeps esset, accepit.
Assurbanipalus igitur, annos inter 669 et 631 princeps et grandium ultimus, tam moribus Babylonicis intentus erat, ut magistratibus opera litterarum vetera collegerent ad Ninevem caput conferenda mandaverit. Adventa dein transscripta ibi ac conservata sunt. Quare editio notissima epici poematis de Gilgamo hic conperta.
At hanc verecundiam non omnes regum habuere: namque Sennacheribus, qui post Sargonem regnabat, Babylonem anno 689 de rationibus malis delevit et propter seditiones, quod privilegia ab Tiglatho intenta non apte colerentur.
Regnum Assurbanipalis
[recensere | fontem recensere]Imperium per prolationem maximam Assurbanipalo regente et Aegyptum continebat anno 671 captam subiectamque ad annum 655, cum seditiones contra syrios in Palaestina persaepe aluisset sub dynastia Nubica, exque eo non provinciam effecere regentibus localibus permissis clientibus. Unus horum Psalmmetichus primus ab anno 664, obitus 610, iugum Assyricum exuere potuit anno 655, quod Aegyptum renatam validamque unum per saeculum genuit. Initium imperii per regiones Aegyptias nobis Saitici appellati e capite novo. Id Manetho dynastiam XXVI de sede annos inter 664 ac 525 rexisse tradidit. Et reges eius ad mores Aegyptias restituendas Imperiique Veteris maxume temnptasse.
Graeci sub idem tempus Aegyptum magis visebant, adeo ut multos eorum Psammetichus in cohortes adsumpserit et illis, uti coloniam commercialem Naucratem instituerent, permiserit.
Ceterum Aegyptus amissa exitum imperii attulere: nam potentiam posthac in clientes Palaestinorum perdere coepit, Iudam inter eos, atque Assurbanipalo mortuo anno 731 res vacillavere virtutibus supremi valde nisae interitaeque ideo, cum praetendentes tres coronae causa certarent, rebellione pro rege praetoris Babylonis Nabopolassaris orta, qui sceptrum eius poposcebat, quibus addere periculum orientale Medorum ne omittatur.
Exitum Imperii
[recensere | fontem recensere]Medes etenim cum praetore avido coniuravere non sine prosperis: annos nam inter 614 et 609 omnia Assyriorum capita cepere vehementerque deleta. Perturbata Assyria fuit, surrexere duo nova imperia: Medicum orientis ad ripas Tigris, cui Ecbatana praesidebat caput, alterum Neobabylonicum a Babylonis urbe, dum Palaestina ad Aegyptum Saiticam ad tempus pertineret.
Reges Neoassyrii
[recensere | fontem recensere]- Adad-nirari II (911-891 a.C.n.)
- Tukulti-ninurta II (891-883 a.C.n.)
- Aššur-nasir-apli II (883-859 a.C.n.)
- Salmanasar III (858-824 a.C.n..)
- Šamši-Adad V (823-811 a.C.n.)
- Adadnirari III (810-783 a.C.n.)
- Semiramis (810-805 a.C.n.)
- Salmanasar IV (783-772 a.C.n.)
- Aššur-dan III (772-755 a.C.n.)
- Aššur-nirari V (754-745 a.C.n.)
- Tiglatpileser III (744-727 a.C.n.)
- Salmanasar V (727-722 a.C.n.)
- Sargon II (722-705 a.C.n.)
- Sennacherib (705-681 a.C.n.)
- Asarhaddo (681-669 a.C.n.)
- Aššur-bāni-apli (669-630 aut 627 a.C.n.)
- Aššur-etil-ilani (627-626 a.C.n.)
- Sin-šumu-lišir, usurpator (626 a.C.n.)
- Sin-šar-iškun (626-612 a.C.n.)
Nexus interni
- Antiquus Oriens Medius
- Assyria
- Assyrii (antiquitas)
- Assur (urbs)
- Babylonia
- Bibliotheca Regia Assurbanipal
Antecessor: Elamitae |
Aetas Ferrea Medii Orientis 911–627 a.C.n. chronologia media |
Successor: Imperium Neobabylonium |
- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.