Jump to content

Interlingua

E Vicipaedia
Haec pagina lingua constructa moderna tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Interlingua” appellatur, vide Interlingua (discretiva).
Interlingua
Interlingua
IPA: / /
Locutores:
Sigla: 1 ia, 2 ina, 3 ina
Fontes Linguae: praecipue linguae Latina, Romanicae
et Germanicae; et Linguae Slavicae
Usus: lingua auxiliaris internationalis
Scriptura: Scriptura Latina
Procuratio: Union Mundial pro Interlingua
vexillum linguae Interlingua
vexillum linguae Interlingua

Vexillum linguae Interlingua

Interlingua est lingua constructa anno 1951 ficta, qua mille omnium terrarum homines utuntur. Sunt duae linguae auxiliares quae nomine Interlinguae intellegi possint. Alteram Iosephus Peano excogitavit quam potius Latino sine Flexione (i.e., sine declinatione et coniugatione) appellari solet et iam non ullo in usu habetur. Altera est ea Interlingua ex IALA, quae ponitur argumentum huius lemmatis. Interlingua ex IALA, siglo Anglice ex Societate Linguae Auxiliaris Internationalis, est lingua quam linguarum docti et periti anno 1951 eo consilio corrobarunt, ut tamquam lingua auxiliaris ad commercium quod inter nationes fit adhibeatur. Quapropter etiam lingua Latina nostrae aetatis ("modierna") nominatur. Verba quidem similia sunt, res vero grammaticae in simplicissimam quae fieri potuit formam redactae sunt.
Homines qui Hispanice, Francice, Italiane, Lusitanice, Dacoromanice Latineque sciunt Interlinguam facile intellegent. Ita fit ut plures quam septingenti milliones (vel Latine septies millies) hominum Interlinguam si audiant intellegant. Verba multa etiam variis e linguis adsumpta sunt si modo cuidam usui sunt in iis linguis, quae in mundo dominantur. Ea de causa Interlingua habet verba ex Iaponica velut "geisha" et "samurai", ex Arabica velut "califa", e Vernaculis Australiae" velut "kangaru", ex Finnica velut sauna[1].

Patre nostre, qui es in le celos,
sia sanctificate tu nomine.
Que veni tu regno.
Sia facite tu voluntate,
como in le celo, etiam super le terra.
Da nos hodie nostre pan quotidian,
e pardona a nos nostre debitas,
como etiam nos los pardona a nostre debitores.
E non induce nos in tentation,
sed libera nos del mal.
Amen.

Lingua Latina

[recensere | fontem recensere]

Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, (etiam: Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie)
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. (etiam: sicut et nos dimisimus debitoribus nostris)
Et ne nos induxeris in tentationem,
sed libera nos a malo.
Amen.

Nexus interni

  1. Gode, Alexander, "Introduction", Interlingua-English: A dictionary of the international language, Revised Edition, New York: Continuum International Publishing Group, 1971.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]