Jump to content

Iustinianus I

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Iustinianus (discretiva).
Wikidata Iustinianus I
Res apud Vicidata repertae:
Iustinianus I: imago
Iustinianus I: imago
Nativitas: 11 Maii 482; Taurision (Serbia)
Obitus: 14 Novembris 565; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Imperium Byzantinum
Nomen nativum: Petrus Sabbatius

Familia

Genitores: unknown value, Iustinus I; Vigilantia
Coniunx: Theodora
Proles: Theodoros Tziros
Familia: domus Iustiniani

Memoria

Sepultura: ecclesia Sanctorum Apostolorum, Constantinopolis mediaevalis, Constantinopolis
Sanctus (feriae die 14 Novembris)

Flavius Petrus Sabbatius Iustinianus vel Iustinianus I Magnus (Graece: Ἰουστινιανός) fuit Imperator Romanus Orientalis. Circa annum 482 Tauresii, quod hodie Taor nominatur, apud Scupos natus et 14 Novembris 565 Byzantii mortuus est.

De vita et regno Iustiniani

[recensere | fontem recensere]

Flavius Petrus Sabbatius Iustinianus erat filius agricolae. Lingua Latina fuit ei sermo patrius. Mater eius fuit Vigilantia, avunculus imperator Iustinus I. Avunculus providit, ut Iustinianus bene educatus esset. Anno 519 Iustinianus socius imperii factus est, anno 521 magister equitum et peditum praesentalis fuit, in eo anno etiam primum consul (annorum 528, 533, 534 consulatus secuti sunt) fuit. Die 1 Augusti anno 527 imperii socius a Iustino I factus est. Iustino mortuo Iustinianus imperator solus fuit.

Anno 532 factiones veneti et prasini imperatorem contrarium, Flavium Hypatium, evocaverunt. Qua re audita Belisarius cum copiis Iustiniani Hypodromum petivit et seditiosos vicit. Post ignem et terrae motum Iustinianus iussit Hagiam Sophiam reficere. Etiam Antiochia refecta est. Iustinianus concilia ecclesiastica praestitit et etiam tractationes religiosas conscripsit. Anno 529 Iustinianus Academiam Platonicam Athenis claudendam iussit.

Anno 523 Iustinianus Theodoram uxorem duxit, sed coniugium sine prole mansit. Iustiniano plures patrueles fuerunt, in numero quorum Germanus, dux exercitus, clarissimus fuit. Post mortem Iustiniani certamen inter filium Germani, Iustinum, et Iustinum II fuit, quorum Iustinus imperium obtinuit.

Ab anno 541 inguinalis plaga contrivit Imperium Iustiniani, et tertia pars incolarum mortua est.

Imperium Romanum Orientale rubro colore depictum est eo tempore quo Iustinianus potestatem accepit et flavo colore pars depicta quam Iustinianus imperio adiunxit.

De bellis cum Persis

[recensere | fontem recensere]

Iam Iustinus I cum Persis bellum gesserat. Locus belli gerendi a Caucaso ad Mesopotamiam pertinuit. Annis 530 et 531 primum victoriae (proelio apud Daram), sed etiam clades (ad Callinicum) partae sunt. Iustinianus cum rege Persarum, Chosroe I., pacem constituit. Anno 540 iterum bellum cum Persis gestum est, in quo Antiochia a Persis expugnata et perdita est. Tum Chosroes I. cum Iustiniano rursus de pace agere voluit, sed Iustinianus negavit. Bellum usque ad annum 562 gestum est; Persae Lazicam Iustiniano permiserunt, eo pacto ut Iustinianus tributum magnum Persis daret.

De bello cum Vandalis

[recensere | fontem recensere]

Cum in Africa rex Vandalorum, Hildericus, a Gelimer nepote suo depositus erat, qui doctrinam Arii presbyteri restaurare voluit, Iustinianus ad vindicandam causam Hilderici, ut videbatur, anno 533 Belisarium ducem cum 15.000 militum exercitu in regnum Vandalorum misit. Contingit ut illo tempore maxima pars classis Vandalorum abesset ad supprimendam insurrectionem in Sardinia insula. Belisarius facillime progressit per Africae provinciam, Vandalos vicit apud Tricamarum, et 15 Septembris 534 Carthaginem cepit. Gelimer fugit, sed postea captivus Constantinopolim ductus est.

De bello primo cum Ostrogothis

[recensere | fontem recensere]

Post mortem regis Ostrogothorum Theodorici anno 526, filia eius Amalasuintha tutelam gesserat pro filio suo Athalarico, qui tunc modo puer olim in regnum Italiae secuturus esset. Cum ille autem mortuus sit iam anno 534, Amalasuintha sibi adsociavit Theodahadum, qui eam incarceravit et deinde necavit 535. Inter Amalasuintham et Iustinianum autem amicitia fuerat, et inde anno 535 Belisarius contra usurpatorem missus Siciliam cepit et Italiam invasit. Theodahado bellum gerendi imperito ab Ostrogothis comperto Witiges, maritus Mathesuinthae, filia Amalasuinthae, rex factus est. Cum Belisarius sub fine anni 536 Romam ceperit, Witichis exercitum collegit et frustra Urbem oppugnavit (537-538). Anno 538 Iustinianus Narsem ducem in Italiam misit, sed ob eius et Belisarii maximam discordiam eum revocavit anno 539. Initio Maii 540 Ravenna, sedes regum Ostrogothorum, a Belisario capta est, sed postea dux ille revocatus est ut contra Persas pugnaret. Witichis ad Constantinopolim vectus est, et mortuus est anno 542.

De bello secundo cum Ostrogothis

[recensere | fontem recensere]

Tributi magni causa seditio in Italia factus est. Anno 542 Ostrogothi reliqui Totilam (verum Baduila) novum regnum evocaverunt. Proelia de tota Italia pertinuerunt. Anno 549 Belisarius a Germano absolutus est, Germano morte Narses dux militaris factus est. Iulio 552 Ravenna a Narse expugnata est. Anno 552 Narses Totilam apud Bustam Gallorum vicit, Totila in proelio interfectus est. Postremo Teia duce maximus pars Ostrogothorum reliquorum apud Vesuvium victus est.

De bello Hispanico

[recensere | fontem recensere]
Si plus cognoscere vis, vide etiam Provincia Spaniae.
Iustinianus globum crucigerum gerens

De codice Iustiniano

[recensere | fontem recensere]

Anno 529, Codex Iustinianus edita est, principale iuris Romani opus.

Fontes rerum gestarum Iustiniani

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Charles Pazdernik, ""Our Most Pious Consort Given Us by God": Dissident Reactions to the Partnership of Justinian and Theodora, A.D. 525-548" in Classical Antiquity vol. 13 (1994) pp. 256-281

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lege Ἰουστινιανός Α' ("Iustinianus I") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  • Opera Iustiniani (Latine)
  • Marcellini Comitis Chronicon


Antecessores:
Flavius Rusticius et Flavius Vitalianus
Consul
521
cum
Flavio Valerio
Successores:
Flavius Symmachus et Flavius Boethius
Antecessores:
Vettius Agorius Basilius Mavortius (sine collega)
Consul
528
sine collega
Successores:
Flavius Decius Iunior (sine collega)
Antecessores:
II post consulatum Lampadii et Orestis proximi consules:
Flavius Lampadius et Flavius Rufius Gennadius Probus Orestes (anno 530
Consul
533
sine collega
Successores:
Imp. Caesar Flavius Petrus Sabbatius Iustinianus Augustus IV et Flavius Decius Paulinus Iunior
Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Petrus Sabbatius Iustinianus Augustus III (sine collega)
Consul
534
cum
Flavio Decio Paulino Iuniore
Successores:
Flavius Belisarius (sine collega)
Imperatores Constantinopolitani

379–395 Theodosius I • 395–408 Arcadius • 408–450 Theodosius II • 450–457 Marcianus • 457–474 Leo I • 474 Leo II • 474–491 Zeno • 475-476 Flavius Basiliscus • 491–518 Anastasius I • 518–527 Iustinus I  • 527–565 Iustinianus I • 565–578 Iustinus II • 578–582 Flavius Tiberius Constantinus • 582–602 Mauricius • 602–610 Phocas • 610–641 Heraclius • 641 Constantinus III • 641 Heraclius II Heraclonas • 641–668 Constans II • 668–685 Constantinus IV • 685–695 Iustinianus II • 695–698 Leontius • 698–705 Tiberius III • 705–711 Iustinianus II • 711–713 Philippicus • 713–715 Anastasius II • 715–717 Theodosius III • 717–741 Leo III Isaurianus • 741–775 Constantinus V • 775–780 Leo IV • 780–797 Constantinus VI • 797–802 Irene • 802–811 Nicephorus I • 811 Stauracius • 811–813 Michael I Rhangabus • 813–820 Leo V Armenius • 820–829 Michael II • 829–842 Theophilus • 842–867 Michael III • 866–886 Basilius I Macedonius • 886–912 Leo VI Sapiens • 912–913 Alexander • 913–959 Constantinus VII Porphyrogenitus • 919–944 Romanus I Lacapenus • 959–963 Romanus II • 963–969 Nicephorus II Phocas • 969–976 Ioannes I Tzimisces • 976–1025 Basilius II Bulgaroctonus • 1025-28 Constantinus VIII • 1028-34 Romanus III Argyrus • 1034-41 Michael IV Paphlagon • 1041-42 Michael V • 1042 Zoë • 1042 Theodora • 1042-55 Constantinus IX Monomachus • 1055-56 Theodora • 1056–57 Michael VI Stratioticus • 1057–59 Isaacius I Comnenus • 1059–67 Constantinus X Ducas • 1067–78 Michael VII Ducas • 1068–71 Romanus IV Diogenes • 1078–81 Nicephorus III Botaniates • 1081–1118 Alexius I Comnenus • 1118–43 Ioannes II Comnenus • 1143–80 Manuel I Comnenus • 1180–83 Alexius II Comnenus • 1182–85 Andronicus I Comnenus • 1185–95 Isaacius II Angelus • 1195–1203 Alexius III Angelus • 1203–04 • Alexius IV Angelus • 1204 Alexius V Ducas • 1204–1222 Theodorus I Lascares • 1222–1254 Ioannes III Ducas Batatzes • 1254–1258 Theodorus II Ducas Lascares • 1258–1261 Ioannes IV Ducas Lascares • 1261–1282 Michael VIII Palaeologus • 1282–1328 Andronicus II Palaeologus • 1328–1341 Andronicus III Palaeologus • 1341–1347 Ioannes V Palaeologus • 1347–1354 Ioannes VI Cantacuzenus • 1355–1376 Ioannes V Palaeologus • 1376–1379 Andronicus IV Palaeologus • 1379–1391 Ioannes V Palaeologus • 1390 Ioannes VII Palaeologus • 1391–1425 Manuel II Palaeologus • 1425–1448 Ioannes VIII Palaeologus • 1448–1453 Constantinus XI Palaeologus