Jump to content

Lambertus de Visscher

E Vicipaedia
Wikidata Lambertus de Visscher
Res apud Vicidata repertae:
Lambertus de Visscher: subscriptio
Lambertus de Visscher: subscriptio
Nativitas: 1633; Amstelodamum, Harlemum
Obitus: 1690; Italia
Patria: Nederlandia
Caroli Rabenhaubt effigies

Lambertus de Visscher[1] (vulgo Lambert de Visscher[2] seu Lambrecht de Visscher; Harlemi seu Amstelodami anno 1633 fere natus; Florentiae seu Romae annis ab 1690 ad 1710 fere mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus.

Cornelii Tromp effigies secundum Ferdinandi Bol picturam

Qui? Cornelii et Ioannis de Visscher frater erat[1][3]. Amstelodami laboravit de 1666 usque ad 1673[3][4]. Nam, die 5 Octobris anni 1666, debitorum actis Amstelodami (schepenkennissen) adscribebatur et anno 1673 presbyteri Ioannis Sylvii effigies incidit, cui Cornelia van der Veer carmina sanxit[5]. Probabiliter a Petro Soutman artem sculpendi didicit[5]. Postea anno 1673 Romam petiit[3], ibique apud Carolum Maratta et Petrum Cortonensem laboravit[4]. Chalcographias secundum Petri Cortonensis picturas perfecit quoque, quae apud Palatium Pittianum conservantur[1]

Opera Lamberti in primis res morales atque effigies personarum complectuntur[3], peculiariter secundum Ferdinandi Bol atque Iacobi de Loo picturas[1]. Nagler de quinque et viginti chalcographiis narrat, inter quas Cornelii Tromp effigies[1].
Ob nomen usitatum Amstelodami, certum non est ut chalcographus et poeta Lambertus Visscher persona unam sint[5].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lambertum de Visscher spectant.