Jump to content

Lingua Itelmenensis

E Vicipaedia
Lingua Itelmenensis
Итәнмән’ин крвэӆхатас
TaxinomiaPalaeosiberica
 Tschucotico-Camtschatica (?)
Locutores82
Sigla1 , 2 , 3 itl
Status publicus
Officialis
PrivataRussia
LitteraeAbecedarium Itelmenense
Scriptura
Procuratio
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Itelmenensis[1] est una e linguis Palaeosibericis. Saepe familiae linguarum Tschucotico-Camtschaticarum adiungitur, sed interdum non cognata iis esse putatur, sed lingua isolata. Itelmenes Kamtschatkam incolunt. Saeculis XVIII et XIX tres linguae vel dialectus Itelmenenses fuisse videntur, quae sunt occidentalis, in litore Oceani Pacifici usa, deinde meridionails, in parte meridionali Kamtschatkae usa, et orientalis, in litore maris Ochotensis vulgata. Saeculo XX Itelmenensis occidentalis unica superest. Circa 400 homines anno 2002 lingua Itelmenensi utebantur, et solum 82 anno 2010. Abecedarium Itelmenense litteris Latinis creatum est anno 1932, sed post aliquot annos latinizatione finita lingua Itelmenensis sine scriptura manebat usque annum 1998, cum abecedarium Itelmenense litteris Cyrillicis creatum est.

  1. Cf. binomina Corylus itelmenensis, Crataegus i., Salix i. (e.g. hic). Olim Kamtschatica (Petri Simonis Pallassii Linguarum totius orbis vocabularia comparativa, Petropoli 1786, p. 6), Kamtschadalensis (Valmont-Bomare M. Dictionnaire raisonné universal d'histoire naturelle... T. VIII. Lugduni 1791. P. 204).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]