Ludovicus XVI
Obitus: 21 Ianuarii 1793; place de la Concorde
Patria: Francia Borboniensis
Familia
Coniunx: Maria Antonia Austriaca
Proles: Marie-Thérèse, Duchess of Angoulême, Louis Joseph, Dauphin of France, Louis XVII of France, Princess Sophie of France
Familia: Gens Burbonia
Memoria
Ludovicus XVI Augustus (Francogallice Louis XVI, 1754–1793), delphini Ludovici Franciae (1729–1765) et Mariae-Iosephae Saxoniae (1731–1767) filius, Ludovici XV nepos, fuit coprinceps Andorrae (1774-1792) et rex Franciae (1774–1789), postea rex Francorum (1789–1792). Frater post Napoleonis regimen Ludovicus XVIII proclamatus est.
Vita
[recensere | fontem recensere]Fratribus natu maioribus et patre mortuis Ludovicus factus est anno 1765 delphinus. Ei corpus forte fuit necnon magnanimitas et bonitas, cum ingenia alia deessent. Ad pietatem neque ad moderationem politicam paratus erat rusticus atque cogitandi laborem fugiens. Eius dilectio maxima in venatione et in technica arte iacebat. In aula arrogantium educatus mores puros sibi conservare potuit. Die 10 Maii 1770 in matrimonium duxit Mariam Antoniam Austriacam amatam; die 10 Maii 1774 in thronum ascendit, et die 11 Iunii 1775 diadema ei impositum est. Sub circumstantiis adversissimis nihil nisi bonam voluntatem ad imperium attulit, sed reformationes quas patrare ei in animo fuit ad irrita ductae sunt. Maurepas minister factus est aetate provectus. Utique reformationes bonas incitavit et viros optimos (Vergennes, Saint-Germain, Malesherbes, Turgot) administrationi praeposuit. Abolita sunt tormenta, servitutes, collegia fabrorum, gratiae improvisae et regis aulaeque impensa reducta sunt. Sed omnium inceptorum effectus nobilibus senatoribusque invitis non ita felix fuit.
Turgot, reformationum graviorum auctor, una cum Malesherbes dimissionem accipere debuerunt. Sortem eandam habuit minister rerum bellicarum Saint-Germain, postquam disciplinam Borussicam in exercitum Francogallicum introduxit. Cum dominus Clugny res fiscales male moderatus esset, mense Iunio 1777 Necker director generalis creatus est. Ludovicus rex, vulgo cedens, die 6 Februarii 1778 foedus cum tredecim coloniis Americae Septentrionalis iniit, et Anglis bellum superfluum atque sumptuosum indixit, unde criminae statales? valde aegrotabant. Necker, cum aulicos publice luxuriae profusionisque accusavisset, anno 1781 dimissionem petere coactus est. Inopia aerarii publici fecit, ut rex anno 1787 consilia convocare deberet, quae vectigalibus a classibus superioribus dandis annuerunt. Neque alter conventus anno 1788 convocatus opes novas affere quivit; itaque Ludovicus die 5 Maii 1789 diaetas regias proclamavit, cuius deputiti die 5 Maii 1789 Versaliis congressi sunt.
Continuo titubans atque vacillans rex habenas politicas pessime gessit aetate anni 1789 tumultuosa. Cum classis tertia die 17 Iunii se ipsam conventum nationalem esse proclamavisset, nobiles malevolentes die 23 Iunii regi persuadebant, ut classis tertiae consilia reprobaret. Quae autem inoboediens rogavit a clericis et nobilibus, ut sibi auxiliarentur. Quo facto rex cunctator alternativas habuit utrum rerum novarum ductionem sibi assumpturus an seditiosos aggressurus esset. Solutionem primam inertia regia vetuit, alternativam violentam autem cor regium pacificum et exercitus status deplorabilis. Postquam cohortes prope Lutetiam contraxit et dimissionem Necker hominis politici popularissimi annuntiavit, plebs Parisiensis die 14 Iulii carcerem Bastidae expugnavit. Inde rex auctoritatem revolutionariam agnovit et cohortem nationalem statui sinivit. Conventus nationalis constitutionem scripsit et feudalismum finivit, quibus rebus omnibus rex die 11 Septembris assensus est. Die 5 Octobris vulgus mobile palatium Versaliarum attinxit et rex cum suis Versaliis Lutetiam commigravit in Palatium Laterariarum. Tunc rex spem totam deposuisse videtur et salutem in terris peregrinis expectavit. Comite de Mirabeau mortuo fuga statuta est, quae nimis retardata venit. Officii diribitorii magister Drout familiam regiam ad limites Francicas detegit et in Franciae caput remisit.
Reditus Lutetiam post fugam
[recensere | fontem recensere]Suspensio a parlamento abdita est et in constitutione nova regis inviolabilitas et infirmitas politicae decretae sunt. Denique rex invitus sed legibus contraecclesiasticis oppressus die 14 Septembris 1791 ius iurandum dedit de constitutione. Itaque se parlamento opponebat quippe qui leges contra sacerdotes papae fideles vetando impediret. Hoc effecit, ut Girumnenses regiam potestatem omnino removendam esse statuerent et diei 20 Iunii 1792 plebis invasionem in palatium regium pararent. Ludovicus autem patientia magna tres horas plebis ignominiam atque contumeliam perpessus est. Die 10 Augusti vel plures familiam regiam aggressi sunt ut rex sub Conventus nationalis alas se contulit, qui iterum suspensionem eius declaravit. Die proximo iam rex familiaresque captivi in Palatium Luxemburgi transportati sunt et paulo post in Templum. Conventus nationalis die 21 Septembris regnum abolitum esse proclamavit. Cum Ludovicus die 11 Decembris ante iudices prodiit tranquille atque docte sese defendit auxiliantibus Tronchet et Malesherbes et de Sèzes advocatis. Colloquiis finitis die 17 Ianuarii 1793 capitis damnatus est. Sortem suam aequa mente audivit et accepit. Postquam carnifex eum vinxit, coram publico alta voce exclamavit se innocentem moriturum. Carnificibus ipsis autem confessus est se velle sanguinem profusum Francicorum salutem firmaturum esse. Cadaver sepultum est in Sepulcreto Sanctae Magdalenae, unde anno 1814 ad Ecclesiam Sancti Dionysii translatum est. In decapitationum autem platea, oratorium expiatorium erectum est.
Infantes duos relinquere debuit, Ludovicum XVII delphinum et Ducissam de Angoulême.?
Proles Ludovici XVI
[recensere | fontem recensere]Ludovico et Mariae Antoniae quattuor liberi fuerunt:
- Maria Theresa Carola (20 Decembris 1778–19 Octobris 1851)
- Ludovicus Iosephus Xaverius Franciscus (22 Octobris 1781–4 Iunii 1789)
- Ludovicus Carolus (27 Martii 1785–8 Iunii 1795)
- Sophia Beatrix (9 Iulii 1786–19 Iunii 1787)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Vincent Cronin: Ludwig XVI. und Marie-Antoinette. Eine Biographie. Claassen, Dusseldorpii 1975, ISBN 3-546-41968-5.
- Bernard Fay: Ludwig XVI. – Der Sturz der französischen Monarchie. Wilhelm Heyne, Monaci 1989, ISBN 3-453-03033-8.
- John Hardman: The Life of Louis XVI. Yale University Press, New Haven 2016.
- Peter Klaus Hartmann: Ludwig XVI. 1774–1789/92. In: Peter Klaus Hartmann (ed.): Französische Könige und Kaiser der Neuzeit. Von Ludwig XII. bis Napoleon III. 1498–1870. Editio altera. Beck, Monaci 2006, ISBN 3-406-54740-0, p. 272–307.
- David P. Jordan: The King's Trial. The French Revolution vs. Louis XVI. University of California Press, Berkeley 1979, ISBN 0-520-03684-0.
- Evelyne Lever: Ludwig XVI. Klett-Cotta, Stuttgardiae 1988, ISBN 3-608-93102-3.
- Angela Taeger: Ludwig XVI. (1754–1793). Kohlhammer, Stuttgardiae 2006, ISBN 3-17-018475-X.
- Evelyne Lever: Marie Antoinette. Eine Biographie. Weltbild Verlag, 1995, ISBN 3-89350-948-8.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum XVI spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Ludvig_16 Store norske leksikon • |
Hugo Capetius 987 · Robertus II 996 · Henricus I 1031 · Philippus I 1060 · Ludovicus VI 1108 · Ludovicus VII 1137 · Philippus II 1180 · Ludovicus VIII 1223 · Ludovicus IX 1226 · Philippus III 1270 · Philippus IV 1285 · Ludovicus X 1314 · Ioannes I 1316 · Philippus V 1316 · Carolus IV 1322 · Philippus VI 1328 · Ioannes II 1350 · Carolus V 1364 · Carolus VI 1380 · Carolus VII 1422 · Ludovicus XI 1461 · Carolus VIII 1483 · Ludovicus XII 1498 · Franciscus I 1515 · Henricus II 1547 · Franciscus II 1559 · Carolus IX 1560 · Henricus III 1574 · Henricus IV 1589 · Ludovicus XIII 1610 · Ludovicus XIV 1643 · Ludovicus XV 1715 · Ludovicus XVI 1774–1792 · Ludovicus XVIII 1814–1824 · Carolus X 1824–1830 · Ludovicus Philippus 1830–1848 Capsae cognatae: Principes Franciae 1799–1946 · Praesides Franciae 1947– | |