Ludus electronicus
Ludus electronicus est ludus electronica operans, quo luditur aptos per electronicos apparatus instrumentave. Inter ludos electronicos frequentissimi et maximi momenti sunt ludi computatrales, sunt autem et ludi aliorum generum in quibus ludi electronici portabiles et quidam ludi porticuum ut Pinball.
Inter ludos electronicos veterrimos ludi computatrales nonnulli numerantur in quibus OXO (anno 1952 productus), ludum crucum et circulorum simulans, Tennis for Two (1958) et clarus Spacewar! (1961-1962), vel Latine Bellum spatiale.
De generibus ludorum electronicorum
[recensere | fontem recensere]Ludi electromechanici
[recensere | fontem recensere]Ludi electromechanici appellantur ludi electronici quibus electromechanici apparatus ad imagines sonosque generandos serviunt potius quam tubuli radiorum cathodicorum, qui ad exemplum in televisorio imagines generant.
Ludi computatrales
[recensere | fontem recensere]Ludi computatrales computatris operantur: nam sunt programmata computatralia, a quibus imagines in monitorio generantur. Lusor per plectrologium, murem aliumve aptum gubernaculum ludit, computatro regulante. Haec sunt exempla ludorum computatralium:
- Ludus computatri personalis;
- Ludus consolarum lusoriarum;
- Ludus teletypographicus, qui non imaginibus sed typis tantum operatur et frequens inter 1970 et 1980 fuit;
- Ludus porticuum, qui nummos requirit et saepe in tabernis adhibetur.
Ludi electronici portabiles
[recensere | fontem recensere]Ludi electronici portabiles, magnitudine exigui, facile ubique portantur: valde a pueris amantur, qui eos quasi ludicra saepe secum ferunt ut oblectentur. Notissimi sunt exempli gratia ludi portabiles de Pokémon et de Mario.