Marcus Trebonius
Appearance
Marcus Trebonius (quando natus quandove mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi 4 a.C.n. fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Trebonii maiores plebeii erant, frater eius vel filius Publius Trebonius anno 379 a.C.n. tribunus militum erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 383 a.C.n. tribunus militum consulari potestate fuit et cum eo Lucius Valerius L.f. Poplicola, Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Servius Sulpicius Rufus, Lucius Lucretius Flavus Tricipitinus, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus. Tum coloniae Velitrae et Cerceii atque etiam Lanuvium defectionem fecerunt[1].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita VI 21