Jump to content

Mucius Clementi

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Mucius Clementi
Res apud Vicidata repertae:
Mucius Clementi: subscriptio
Mucius Clementi: subscriptio
Nativitas: 23 Ianuarii 1752; Roma
Obitus: 10 Martii 1832; Eovesum
Patria: Britanniarum Regnum

Familia

Genitores: Nicolo Clementi; Magdalena Kaiser
Coniunx: Emma Gisborne, Caroline Lehmann
Proles: Carl Clementi, John Muzio Clementi, Vincent Clementi, Ceceilia Susanna Clementi, Caroline Emma Clementi

Memoria

Mucius Clementi ab Alexandro Orłowski anno 1810 depictus

Mucius Clementi (Romae, 24 Ianuarii 1752Eveshamion vico Angliae, 10 Martii 1832) fuit clavilista ac compositor ac clavilium fabricator Italicus aetate classica qui maximam vitae partem in Anglia civis Britannicus degit. Filius fabri argentarii Romani et matris Theodiscae, Clementi fuit infans prodigiosus, qui annos novem natus organista ecclesiae paroechialis suae institutus, quarto decimo anno suo missam composuerat quae publice peracta est. Hoc tempore Anglicus quidam Petrus Beckford eum animadvertens ad Angliam adduxit ut in fundo suo Blandfordiae habitaret, ubi omnem doctrinam et musicam et aliam iuveni praeberi effecit.

Mox Clementi famam per Europam vulgatam acquisivit tam ut clavilista peritissimus quam doctor clavilis psallendi petitus. Anno 1782 ad curiam imperialem Austriacam invitatus ibi Wolfgango Mozart nanctus est, cum quo, Caesare Iosepho II hortato, particeps fuit in certamine clavilis psallendi. Licet duo viri victores aequi appellati sunt, fama Mucii postea ab arbitrio Wolfgangi ipsius vitiata est qui patri suo epistulam scribens asseruit Clementi "mechanicum merum esse, et sicut omnes Italicos, ostentatorem." (Nihilominus Clementi iam civis Britannicus erat.) Opinio Clementi de Mozart multo erat generosior.

Ludovicus van Beethoven verumtamen Mucio Clementi honorem praecipuum habebat et sonatas eius pro clavile maxime admiratus in operibus suis aemulatus est. Musica eius clavilistica potens et directa est, thematibus simplicibus explicandis usa, et quandam sobrietatem Anglicam ostendit prae Theodiscam "anxietatem" musicae Ludovici.

Praeter musicam pro clavile, Clementi symphonias composuit ex quibus quattuor tantae supersunt, ceteris, nondum editis, casu perditis ab ancilla nepotis eius (presbyteri Anglicani), qui nesciens eis ad ignem accendendum usa est.

Clavilium fabricator

[recensere | fontem recensere]

Clementi etiam studebat fabricationem clavilium quae eo tempore instrumenta nova erant, et quae ad fabricanda officinam Londinii condidit. Iuvenem Hibernicum Ioannem Field occupavit ut instrumenta demonstraret, quem per Europam secum ducebat.

Clementi Eovesi[1] in comitatu Vigornensi, ubi proximos annos suos habitabat, mortuus est, at exequiae eius in Abbatia Visimonasteriensi factae sunt ubi sepultus est.

Opera Clementi notissima sunt illa ad erudendum scripta, scilicet florilegium studiorum pro clavile Gradus ad Parnassum vocatum, et duodecim sonatinae gradatae. Attamen res gesta maxima in plusquam centum sonatis pro clavile compositis invenienda est. Istas clavilista praeclarus Ucrainicus Vladimirus Horowitz multum admiratus saepe psallebat et ad animadversionem publicam duxit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!