Nuditas
Nuditas (-atis, f.) est conditio corporis humani sine vestibus atque partialis aut totalis est. Haec notio cum notione pudoris se coniungit.
Mores societatis hodiernae de nuditate variant inter culturas humanas atque ambiguitatem culturalem in corpus humanum sexualitatemque ostendant.? In aliquibus societatibus, nuditas non sexualis cernitur ut conveniens ad otia relaxationis aut sociales (exempli gratia, sauna Finnica). In aliis societatibus tota nuditas, etiam privata, damnatur quia gentes indecentem eam reputant: ut Marcus Tullius Cicero scripsit, Quintus Ennius, poëta Latinus qui aetate archaica vixerat, sic adfirmavit: "Flagiti principium est nudare inter civis corpora."[1]
Nuditas aperta
[recensere | fontem recensere]Normae de nuditate se adiungunt cum normis de libertate personali et sexualitate humana. Saepissime nuditas aperta indecens reputatur, sed in aliquibus locibus recipitur (ut in apodyteria). In eventibus sicut World Naked Bike Ride (Anglice, 'turma mundialis birotariorum nudarum') homines et mulieres sine vestibus participes sunt. Igitur, nuditas publica variat secundum culturam, tempus, contextum, et otium. In aliquibus locis, nuditas partialis aut totalis conceditur, exempli causa in litoribus.
Naturismus
[recensere | fontem recensere]Naturismus est modus vivendi quod disciplinam nuditatis atque regressum naturae implicat. Loca naturistica saepe litorum naturalistarum, fluminum, aut locorum periegeticorum propria sunt.[2] Praecepta variant inter civitates: in aliquis locis nuditas libera atque in aliis locis necessaria est. Societates naturistae natae sunt inter finem saeculi undevicensimi et initium saeculi vicensimi,[3] et maxima societas inter gentes quae naturismum ostendit est Foederatio Internationalis Naturismi, legislationem propriam habens.
Demonstrationes
[recensere | fontem recensere]Etiam demonstratores qui contra bellum aut pro iuribus pugnant in eorum demonstrationibus nudi partialiter aut totaliter sunt. Sic interdum fecerunt demonstratores pro iuribus animalium PETA, et mulieres feministae societatis FEMEN (in Ucraina anno 2008 condita), quae contra sexismum pugnat et obtestatrices saepe pectore nudo in viis oppidorum ordine procedunt.? Topfreedom (Anglice, 'libertas culminum', h.e. membrorum superiorum) est motus qui aequalitatem generis fovere conatur ut mulieres pectore nudo propalam perinde ac homines prodeant.
Nuditas in artibus
[recensere | fontem recensere]In historia artis, saepissime habitus corporis humani, igitur nuditas, depictus est. Figura corporis nudi ex aetate Palaeolithica effingitur. In mundo occidentali, nuditas artistica exemplaria venustatis pulchritudinisque virorum ac mulierum exprimit, et inter maiora genera artis Graeciae antiquae fuit. Postea relictio in longa tempora aetatis mediaevalis, aetate renascentiae artium in Italia hoc genus artis magnam condicionem resumpsit. Omnes rami artistici nuditatem tractant, sed rami qui nuditatem magis tractant sunt pictura, sculptura, et photographia.
Heroes, athletae, aut etiam bellatores Graeci antiquitate sine vestibus saepe depingebantur ad ostentandam virilitatem corpoream; quae nuditas heroica appellatur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Marcus Tullius Cicero, Tusculanae disputationes, IV, XXXIII.
- ↑ De historia litorum naturistarum (Anglice).
- ↑ De historia naturismi (Anglice).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Barcan, Ruth, Nudity: A Cultural Anatomy, Berg Publishers, 2004.
- Carr-Gomm, Philip, A Brief History of Nakedness, Londinii, Reaktion Books, 2010.
- Clark, Kenneth, The Nude: A Study in Ideal Form, Princetoniis, 1956.
- Hollander, Anne, Seeing Through Clothes, Novi Eboraci, Viking Press, 1978.
- Masquelier, Adeline, Dirt, Undress, and Difference: Critical Perspectives on the Body's Surface, Bloomingtoniis, 2005.
- Scheuch, Manfred, Nackt; Kulturgeschichte eines Tabus im 20. Jahrhundert, Vindobonis, Christian Brandstätter Verlag, 2004.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad nuditatem spectant. |