Jump to content

Ostunium

E Vicipaedia
Wikidata Ostunium
Res apud Vicidata repertae:
Ostunium: insigne
Ostunium: insigne
Civitas: Italia
Locus: 40°43′56″N 17°34′40″E
Numerus incolarum: 30 143
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Provincia Brundisina

Geographia

Superficies: 225.56 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Carvineum, Caelia, Fasanum, Franca Martina, Fanum Sancti Viti Sclavorum, Cisturninum, Mansaria Nova, Villa Franca, Brundisium

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Maasmechelen

Tabula aut despectus

Ostunium: situs
Ostunium: situs
Ostunium; "Alba Urbs"

Ostunium[1] (Italiane: Ostuni) est urbs et municipium Italiae in regione Apula et provincia Brundisina situm. Numerus incolarum circiter 32 000 tempore hiemali est, aestate autem ad 100 000 hominum crescere potest, nam inter Apuliae locos periegeticos viatoribus gratissimos numeratur. Etiam "urbs alba" (Citta Bianca) appellatur, quod aedificia centri historici urbis calce alba litum est.

Ostunium chiliometra circiter octo ab Hadriatico litore abest. Media urbis aedificata sunt in tribus collibus metris fere 220 altioribus quam maris aequor. Urbs sita est in parte euroaustrali Murgiae, quae est zona carstica maxime ex lapide calcario constans.

Ostunium nomen mediaevale est. Sunt qui putent nomen urbis a Graeco Asty neon ('urbs nova') ductum esse, sed constat his de paretymologia agi.[2] Alia nomina latina fuerunt: Hostunium, Astunium, Astineum, Hostineum, Hostuneum, Hostunum, Astuneum, Civitas Stuni, Ostuneum, Ostunum, Sturninum, Sturnium.[3]

Zona collina, sedes multarum speluncarum, convictui et societati priscorum hominum bona et naturalia refugia praebebat. Itaque regio Ostuniensis iam aetate palaeolithici medii (quae XL fere millennio exiit) multos inquilinos habuit, quorum vestigia aetate palaeolithici posterioris constantia et certiora fiunt, ut excavationibus confirmatum est.[4] Testimonium notissimum perhibet sceletus "mulieris Ostuniensis" sive Deliae, mulieris circiter viginti annos natae, partum enixae, fetum suum in gremio habentis.[5]

Primum castellum saeculo VII a.C.n. constitutum est a Messapiis, antiqua gente Illyrica,[6] quae inde a saeculo IX a.C.n. in promunturium Salentinum habitatum commigravit ibique consederat.[7] Saeculo III a.C.n. etiam fines Messapiorum a Romanis antiquis expugnati sunt. Sed de rebus in castello (vel urbe) gestis paene nihil scimus.

Percurrentibus totam Italiam Ostrogothis, Langobardis, Saracenis, cadenteque imperio Romano occidentali, copiae imperiales Byzantinorum civitatis strenue fines urbis defendebant. Anno 876 Ostunium dioecesis factum monachis Basilianis refugium dedit ex Syria et Aegypto venientibus, qui in easdem confugerunt speluncas, quae olim hominibus priscae aetatis refugium dederunt. Saeculis XI et XII Apuliae coloniae Byzantiae a Normannis expugnatae sunt, qui etiam cultum olivae auxerunt ac confiniis urbis accuratius definiendis providerunt. Saeculo XII Godefridus III, comes Lupiarum, arcem in altissimo montis cacumine Ostuni constituit. Hodie tamen sola turris et hortus Giardino Zurlo de illa structura magnifica restant. Itaque Ostunium cum comitatu Luparum coniunctum est.

Cives notabiles

[recensere | fontem recensere]

Aedificia magnifica

[recensere | fontem recensere]
  • Basilica cumcathedralis Assumptionis B.M.V.

Ecclesia Catholica Romana

[recensere | fontem recensere]

Ostunium, cum Brundisio, sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae cum Archiepiscopo est. Nomen Archidioecesis Brundusina-Ostunensis est.

Fractiones, vici et loci in municipio

[recensere | fontem recensere]

Pilone, Rosa Marina, Lamaforca, Costa Merlata, Torre Pozzella.

  1. Forma anno 1182 attestata; Santoro 1997: 39.
  2. Santoro 1997: 41.
  3. Santoro 1997: 39-40.
  4. Coppola 1983; 1985; 1992; Burgers & al. 2004.
  5. Reperta anno 1991 a Donato Coppola, professore Universitatis Barensis. Vide "Donna di Ostuni". BrindisiReport/Cronaca 9 Maii 2015.
  6. Lejeune 1993.
  7. D'Andria 1988; 1990; Coppola 1983.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Burgers, G.J.; Attema, P.A.J. & Van Leusen. M. 2004. Walking the Murge: interim report of the Ostuni field survey (Apulia, southern Italy). Studi di Antichità 11: 257-282.
  • Coppola, Donato. 1983. Le origini di Ostuni. Testimonianze archeologiche degli avvicendamenti culturali. Martina Franca.
  • Coppola, Donato. 1985. La documentazione archeologica in alcune grotte del brindisino: contributo allo studio del popolamento antico nella Murgia sud orientale. Atti del I Convegno Regionale di Speleologia 1-30.
  • Coppola, Donato. 1992. Nota preliminare sui rinvenimenti nella grotta di S. Maria di Agnano (Ostuni, Brindisi): i seppellimenti paleolitici ed il luogo di culto. Rivista di scienze preistoriche Nº 44: 211-227.
  • D'Andria, Francesco. 1988. Messapi e peuceti. Italia. omnium terrarum alumna, 651-715. Milano: Scheiwiller.
  • D'Andria, Francesco. 1990. Archeologia dei Messapi. Bari : Edipuglia.
  • Lejeune, Michel. 1991. ΑΙΩΝ 13: 211-231.
  • Santoro, Ciro. 1997. Ostuni: l’etimologia del nome. Studi Salentini 74: 39-46.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ostunium spectant.
  • Pagina officialis (Italiane)
  • Ostuni Town (Anglice)