Jump to content

Paulus Scriptoris

E Vicipaedia

Paulus Scriptoris ((vere: Paul Schreiber; natus circa annum 1460 Vuilae; mortuus Caesaris Monte die 21 Octobris 1505) , fuit Franciscanus et theologus Germanicus.

Studiis Lutetiae perfectis magistro Stephano Brulefer guardianus in Monasterio Franciscanorum Tubingensi fuit. Brulefer enim Paulum Scriptoris valde moverat, qui Scoti realismum sequebatur. Tubingae autem ex anno 1494 praelectiones de mathematica, astronomia, geographia et theologia habuit. Cum Conrado Pellicano in serie theologorum criticorum fuit, qui saeculo XV exeunte ecclesiam reformandam esse proponebat atque flagitabant. De sacramentorum, indulgentiae et votorum abusu valde cum multis querebatur.

Nonnulli discipuli eius, e.g. Pellicanus, postea Reformationis sectatores facti sunt. {Paulus Scriptoris, postquam haereseos accusatus anno 1501 dimissionem passus est et Basilea appetenda erat, anno 1502 iter Romanum facere maluit. Superiores eum anno 1505 Tolosam miserunt, quam urbem morte repentina numquam visurus erat.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  • Lectura [...] declarando subtilissimas Doctoris Subtilis sententias circa Magistrum in primo libro (1498).

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]