Prionopathia
Appearance
Prionopathia est morbus neurodegenerativus rarissimus, proteini prioni causa primum anno 2006 descriptus.[1] Morbus morbo Creutzfeldt et Jakob similis videtur.
Symptomata clinica sunt dementia, ataxia, aphasia, psychosis, quae apud ab septuaginta annis natos observantur. Differentia medica momenti magni est morbus Alzheimeranus.
Diagnosis medica haud facile concipitur, cum tantum examinatione pathologica ope microscopii degeneratio spongiformis vacuolibus et minoribus et intermediis eluceant. Praeterea prionopathia morbo Gerstmann et Sträussler et Scheinker similis aestimatur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Gambetti P. et al. (Iun 2008). "A novel human disease with abnormal prion protein sensitive to protease". Annals of neurology 63 (6): 697-708 doi:10.1002/ana.21420.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- MSD-manual de proteinopathiae (Anglice)