Jump to content

Regnum Langobardiae et Venetiae

E Vicipaedia
Wikidata Regnum Langobardiae et Venetiae
Res apud Vicidata repertae:
Regnum Langobardiae et Venetiae: insigne
Regnum Langobardiae et Venetiae: insigne
Regnum Langobardiae et Venetiae: vexillum
Regnum Langobardiae et Venetiae: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Ducatus Parmensis et Placentinus, Ducatus Mutinensis Regiensis et Carpiensis
Caput: Mediolanum, Venetiae

Gestio

absolute monarchy

Populus

Sermo publicus: lingua Theodisca
Moneta: Lombardy-Venetia pound, Austro-Hungarian gulden

Commemoratio

Paean: Gott erhalte Franz den Kaiser

Tabula aut despectus

Regnum Langobardiae et Venetiae: situs
Regnum Langobardiae et Venetiae: situs
Regnum Langobardiae et Venetiae

Regnum Langobardiae et Venetiae (Italiane Regno Lombardo-Veneto) fuit antiqua civitas in parte media Italiae septemtrionalis. Haec civitas, quae ad Imperium Austriacum pertinebat, anno 1815 a Consilio Vindobonensi post bella Napoleonis I condita est. Imperator Austriae simul rex Langobardiae et Venetiae fuit.

Iam anno 1859 post cladem in bello altero de libertate Italiana acceptam Austria ad Regno Sardiniae Langobardiam (sine urbe Mantua) cedere coacta est.

Regnum finem habuit anno 1866, cum Austria etiam de hac urbe et de Venetia post novam cladem in bello tertio de libertate Italiana novo regno Italiae cessit.

Gubernia et provinciae

[recensere | fontem recensere]

Gubernio Mediolanensi (cuius limites haud magnopere a limitibus regionis hodiernae Langobardiae differebant) subditae sunt provinciae Sundriensis, Comensis, Mediolanensis, Papiensis, Laudensis, Bergomas, Brixiana, Cremonensis, Mantuana. Gubernio Veneto subditae sunt provinciae Veronensis, Rodigiensis, Patavina, Vicetina, Bellunensis, Veneta, Utinensis.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ragguaglio delle antiche misure del Regno Lombardo Veneto col sistema metrico decimale. Regio Aemiliae, Antiche Porte, 2010