Jump to content

Samuel (propheta)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Samuel.
"пророк Самуил" (propheta Samuel), icon 17 saeculi.
Nabi Samwil cum sepulcro Samuelis prophetae, photographema nocturnum.

Samuel (Hebraice Shmû'ēl 'nomen Dei') fuit propheta Veteris Testamenti, qui in regno Israel prodiit. Res ab eo gestae in primo libro Samuelis leguntur. Samuel fuit iudex, id est dux, Israëlitarum, sed etiam propheta.

Samuel una cum Moyse et Elia nominatur (Ps 99,6): :Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos. Non solum a Iudaeis et Christianis colitur, sed etiam a Muslimis in secundo capitulo Qur'an memoratur. In litteris rabbinicis ultimus iudicum primusque eorum, qui in terra Israel vaticinati sunt, habetur. Ita in eo duas aetates connectuntur. Primores duos reges Israelitici et Saul et David ab eo in regem uncti sunt.

Loco, quo traditio prophetam sepultum esse vult, sc. in vico Nabi Samwil in Cisiordania sito, temporibus expeditionum sacrarum abbatia ordinis Praemonstratensis fuit, nostris autem temporibus ibi et synagoga et meschita sunt.

"Loquere, Domine, quia audit servus tuus." - 1 Samuel 3:10.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Klaus-Gunther Wesseling (1993). Samuel. In: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). Vol. 8, Bautz, Herzberg. ISBN 3-88309-053-0, coll. 1286–1290.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Samuel spectant.