Jump to content

Sanctuarium

E Vicipaedia
Basilica Sanctuarii Laureti in Italia sita.
Sanctuarium Buddhisticum apud Phnom Penh.

Sanctuarium est locus aut aedificium sanctum habitum sive numini consecratum, profanis saepe interdictum. Non raro locus peregrinationis religiosae est.

Verbum sanctuarium, cum in litteris antiquis rarius inveniatur[1] Latinitate ecclesiastica saepius ad templum maximi momenti aut locos peregrinationis indicandos adhibetur.[2] Sunt autem et alia verba, quae eadem vel similia ac sanctuarium significent: res sacra, res divina, locus sacer, locus sanctus, religio, templum, fanum, delubrum.[3]

Religio Christiana

[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana

[recensere | fontem recensere]

Secundum canones 1230, 1231, 1234 Codicis Iuris Canonici anno 1983 promulgati

Sanctuarii nomine intelleguntur ecclesia vel alius locus sacer ad quos, ob peculiarem pietatis causam, fideles frequentes, approbante Ordinario loci, peregrinantur. Ut sanctuarium dici possit nationale, accedere debet approbatio Episcoporum conferentiae; ut dici possit internationale, requiritur approbatio Sanctae Sedis.
In sanctuariis abundantius fidelibus suppeditentur media salutis, verbum Dei sedulo annuntiando, vitam liturgicam praesertim per Eucharistiae et paenitentiae celebrationem apte fovendo, necnon probatas pietatis popularis formas colendo. Votiva artis popularis et pietatis documenta in sanctuariis aut locis adiacentibus spectabilia serventur atque secure custodiantur.

Inter sanctuaria Virgini Mariae dicata sunt sanctuarium Laureti in Italia (in regione Marchia Anconitana), sanctuarium Lapurdi in Francia, et sanctuarium Fatimae in Lusitania.

Aliae ecclesiae

[recensere | fontem recensere]

Aliis ecclesiis Christianis etiam sunt sanctuaria, imprimis ecclesiis Orthodoxis et orientalibus, cum autem maxima Protestantium pars cultum sanctorum reiciat.

In ritu Byzantino etiam pars sacelli intra iconostasin sita, qua ab oculis fidelium separata est, sanctuarium vel sanctissimum dicitur exemplo templi Salomonis olim Hierosolymis exstructi.

Aliae religiones

[recensere | fontem recensere]

Sanctuaria etiam in aliis religionibus (in Hinduismo, Buddhismo, Shinto, et in sectis religionis Islamicae) inveniuntur.

  1. Gromat. vet. 23,24; Ambros. epist. 41,6 (porta sanctuarii). – Alibi etiam tabularium secretum (Corp. inscr. Lat. 6,9036; Gromat. vet. 154,24.26; 155,2) aut scripta secreta (Plin. 23,149: in sanctuariis Mithridatis) valere potest.
  2. Ut puta hic.
  3. Karl Ernst Georges: Kleines deutsch-lateinisches Handwörterbuch. Hannoverae et Lipsiae 1910 (7. ed.), col. 1244.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Jacques d'Arès. 1973. Les Sanctuaires grecs et leurs initiations. Institut d'herméneutique.
  • Günter Behm-Blancke. 2005. Höhlen Heiligtümer Kannibalen. Lipsiae. ISBN 3-928498-86-X.
  • Carsten Colpe. 1970. Theoretische Möglichkeiten zur Identifizierung von Heiligtümern und Interpretation in ur– und parahistorischen Epochen. In Vorgeschichtliche Heiligtümer und Opferplätze in Mittel– und Nordeuropa: Bericht über ein Symposium in Reinhausen bei Göttingen in der Zeit vom 14.–16. Oktober 1968, ed. Herbert Jankuhn, 18–39. Abhandlungen der Akademie der Wissenschaften in Göttingen, Philologisch–Historische Klasse Dritte Folge Nr. 74. Gottingae.
  • Angelika C. Messner et Konrad Hirschler, eds. 2006. Heilige Orte in Asien und Afrika: Räume göttlicher Macht und menschlicher Verehrung. Hamburgi: Schenefeld. Asien und Afrika 11. ISBN 3-936912-19-X.