Saxonia
Civitas: Germania
Locus: 51°1′37″N 13°21′32″E
Nomen officiale: Freistaat Sachsen
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Brandenburgum, Bavaria, Thuringia, Saxonia et Anhaltium, Ústí nad Labem Region, Liberec Region, Karlovy Vary Region, Lower Silesian Voivodeship, Vaivodatus Lubucensis
Forma
Caput: Dresda
Subdivisiones: Chemnicium, Dresda, Lipsia, Bautzen District, Erzgebirgskreis, Görlitz, Landkreis Leipzig, Meissen District, Mittelsachsen, Nordsachsen, Sächsische Schweiz-Osterzgebirge, Vogtlandkreis, Zwickau, Chemnitz Government Region
Gestio
Vita
Tabula aut despectus
Saxonia est civitas foederata libera sita in parte orientali Rei publicae foederatae Germaniae. Propinquae sunt Tschechia et Polonia, quae nunc sunt consodales Unionis Europaeae.
Res Politicae
[recensere | fontem recensere]Saxonia recta est per factionem Christianam Democraticam gubernatam a Michael Kretschmer, praeside ministrorum civitatis Saxonicae.
Historia
[recensere | fontem recensere]Regnum Saxoniae anno 1806 conditum est. Ab anno 1918 res publica fuit. Anno 1952 Communistae Germaniae orientalis civitates sustulerunt et Saxoniam in pagos tres diviserunt. Libertas harum regionum perfecta erat anno 1989, anno 1990 Saxonia restituta est. Multi incolae Saxoniae eo tempore se transtulerunt in alias partes Germaniae ad laborem ac pecuniam petendos, quos in patria sua Saxonia invenire non possunt. Hae novae patriae sunt Bavaria, Berolinum, Rhenum Septentrionale-Westphalia vel Badenia-Virtembergia.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Oppida maxima sunt caput civitatis Dresda, Lipsia, Chemnicium (in Re publica Democratica Germanica nomen erat Karl-Marx-Stadt) et Cygnea. In Saxonia vivunt quadraginta centena milia hominum. Albis fluvius perfluit Saxoniam. Erzgebirgskreis est in provincia silvosissimus circulus silvositate 46,7 %.[1] Mons altissimus Saxoniae est Fichtelberg prope Bohemiam.
Flumina
[recensere | fontem recensere]- Albis (Elbe)
- Nissa Lusatiana (Neiße)
Urbes et oppida
[recensere | fontem recensere]- Annaemontium-Fagilignum (Annaberg-Buchholz)
- Argelia (Torgau)
- Budissa (Bautzen)
- Chemnicium (Chemnitz)
- Cygnea (Zwickau)
- Dresda (Dresden)
- Gorlicium (Görlitz)
- Lipsia (Leipzig)
- Lunatia Mariaemontium (Marienberg)
- Misnia (Meißen)
- Nigromontium in Saxonia (Schwarzenberg)
- Nivemontium in Saxonia (Schneeberg)
- Plavia Variscorum (Plauen)
- Sittavia (Zittau)
Oeconomia
[recensere | fontem recensere]In Saxonia sunt multae sedes industriales. Cygnea et Chemnicium oppida imprimis oeconomica erant, sed hodie non iam sunt.
Nexus interni
Anhaltinum • Badenia • Bavaria • Res Publica Brunsvicum • Urbs Hanseatica Brema • Hamburgum • Hassia • Lippia • Lubeca • Megalopolis-Suerinum • Megalopolis-Strelicia • Oldenburgum • Borussia • Saxonia • Schaumburgum-Lippia • Thuringia • Waldecum-Pyrmontum (ad usque annum 1929) • Virtembergia | |
- ↑ Aktuelle Waldfläche und Waldverteilung, accessum die 27 Septembris 2019