Septem miracula Ienae
Ienae in urbe praeclarissima septem miracula (Theodisce: Sieben Wunder von Jena) laudantur, et hoc epigrammate enumerantur.[1]
Pars erant vitae studiosorum in Universitate Litterarum Ienensi degentium.
Miraculum primum: ara
[recensere | fontem recensere]Inter Ienae urbis miracula refertur ea pars templi Sancti Michaelis, quae sub ara sita est et transitum praebet. Qua tempore medii aevi monachi ordinis Cisterciensis ad monasterium post templum situm transire solebant. Qui transitus camera est rationis Gothicae 12 pedes altus et 10 pedes latus perducta et usque adhuc exstans. Cum aedificia eius modi rarissime inveniantur, haec quoque pars templi Sancti Michaelis admiratione digna putatur.
Miraculum alterum: caput
[recensere | fontem recensere]In pariete curiae Ienae urbis horologium summa arte est, quod tribus figuris circumdatum et ornatum est. Figura media est caput, cui nomen Ioannis hiantis (Theodisce Schnapphans) impositum est. Ille globum aureum baculo affixum captare conatur, cum hunc singulis horis viator (cuius figura parte sinistra invenitur) ei praebere coepit. Urbem Ienam perituram esse tradunt, si Ioannes ille hunc globum ore arripere potuerit. Tempore nostro in curia exemplar recens huius horologii affixum est, illud vetustissimum in museo ab iniquitate tempestatum defenditur.
Miraculum tertium: draco
[recensere | fontem recensere]Draco figura quaedam taetra et pestifera est, cui septem capita, quattuor pedes, duae manus sunt. Ex ossibus, ferro, charta sculptus esse videtur. Sunt, qui suspicentur draconem tempore belli tricennalis vel ioci causa vel ad horrorem iniciendum factum esse. Alii putant studiosos theologiae olim ad ludos scaenicos faciendos draconem finxisse, ut partes diaboli ageret. Nam in libro Sanctae Apocalysis diabolus draco magnus rufus habens capita septem (Apc XII) describitur. Hodie asservatur in museo urbis Ienae.
Miraculum quartum: mons
[recensere | fontem recensere]Iste mons Jenzig appellatur, Ienae altissimus quidem (385 metrorum). Cui in vertice est area calva atque rasa naso simillima ut ab Ienensibus Nase nuncupetur.
Miraculum quintum: pons
[recensere | fontem recensere]- Vide sub voce pontis Ienensis
Miraculum sextum: vulpecula turris
[recensere | fontem recensere]- Vide sub voce Vulpeculae turris
Miraculum septimum: Weigeliana domus
[recensere | fontem recensere]- Vide sub voce Weigelianae domus
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Situs interretialis miraculis tantummodo dicatus.
- Mystagogiae periegeticae: etiam ad locos studiosis (olim) dilectos.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ W. Haun, Die sieben Wunder des alten Jena, ed. tertia (Bucha bei Jena, 2007).