Jump to content

Serotoninum

E Vicipaedia
Forma moleculae serotonini
Serotonini biosynthesis, imminutio et effectus moleculares in rima synaptica

Serotoninum seu 5-hydroxytryptaminum (5-HT) sive enteraminum est hormon, accurate indolaminum, quod cum dopamino, noradrenalino, et adrenalino ad complexum monoaminorum pertinet. In corpore humano a multis membris (iecore, liene, systemate nervoso centrali) effunditur.

Synthesis biologica: Serotoninum ex hydroxylatione tryptophani, tum decarboxylatione 5-hydroxytryptophani fit reactionibus chemicis duabus, quibus singula enzyma attributa sunt. Denominatio internationalis communis (INN) 5,6,7,8-tetrahydrobiopterini sapropterinum est.

Synthesis biochemica

[recensere | fontem recensere]

Synthesis biologica serotonini gradibus duobus accidit, primo hydroxylatione tryptophani deinde decarboxylatione 5-hydroxytryptophani.

Tryptophani hydroxylasis (tryptophanum)

[recensere | fontem recensere]

Tryptophanum, acidum aminicum, est substantia initialis. In enzymi tryptophani hydroxylasis[1] praesentia tryptophano grex hydroxidi (-OH, oxygenium cum hydrogenio) additur. Enzymum tryptophani hydroxylasis (TPH 1 et -solum in cerebro- TPH 2) cum cofactore Fe++ in communione cum sapropterino et oxygenio (O2) aliud acidum aminicum chemicum, quod 5-hydroxytryptophanum nominatur, format.

Decarboxylasis acidorum aminicorum aromaticorum (5-hydroxytryptophanum)

[recensere | fontem recensere]

5-hydroxytryptophanum tunc decarboxylasi acidorum aminicorum aromaticorum carbonii dioxidum (CO2) reddit, ideo structura acidi aminici sua perdit. Substantia chemica nova est 5-hydroxytryptaminum, sive serotoninum. Cofactor est vitaminum B6 (PLP, pyridoxali 5'-phosphatum).

Syndroma serotonergicum

[recensere | fontem recensere]

Saepe syndroma hoc effectus secundarius medicamentis quae systema serotonergicum attingunt. Symptomata sunt:

  • Febris
  • Symptomata generalia nervorum musculorumque (myocloni, tremor, rigiditas musculorum; capitis dolor)
  • Mala mentis (delirium)
  1. Boularand S, Darmon MC, Ganem Y, Launay JM, Mallet J (iul). "Complete coding sequence of human tryptophan hydroxylase". Nucleic Acids Res 18: 4257 

Nexus interni

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]