Feriae Germaniae
Numerus feriarum in Germania inter terras foederales differt ab ad minimum 9 usque ad maxime 12 vel etiam 13 (in urbe Augustis Vindelicorum). His diebus operandum non est. Haec tabula indicat, quae dies feriatae in quibus terris celebrantur.
Addendae sunt dies 24 Decembris sanctarum vesperarum vel pervigilii ante diem natalem domini et pridie Kalendas Ianuarias Sancto Silvestri dedicata. His diebus ante meridiem operariis operandum est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1) et 2) et 5) in regionibus catholicis
- 3) Augustis Vindelicorum, in memoriam finis Belli 30 annorum.
- 4) Sollemnitas paenitentiae et precum olim in omnibus partibus, quibus plures hominum protestantes erant, celebrabatur, sed nunc paene omnibus in terris excepta Saxonia abolita est.
- 6) Usque ab anno 1991 loco pristinae sollemnitatis rei publicae, quae 17 Iunii habebatur.
- 7) Schola non habetur.
Postremo carnelevarium vel carnevale nominandum est. Quae dies in "arcibus altis" (ut dicitur) carnelevariis in primis in Rhenania die Lunae rosaria (ut dicitur) feriata est.
Dies memoriae
[recensere | fontem recensere]Dies 17 Iunii adhuc dies memoriae seditionis 17 Iunii 1953 est. Usque ad unificationem Germaniae etiam hic dies sollemnitas erat, nunc dies unitatis 3 Octobris est.