Jump to content

Southwark

E Vicipaedia
Southwark (Londinii maioris)
Southwark
Southwark
Situs in burgo Southwark et in Londinio Maiore
Ecclesia Cathedralis Southwarkensis.

Southwark,[1][2] sive Opus Australe et Sudoverca (Sudovolca,[3] Sudwercha, Suthweorca[4]), est oppidum Surriae, comitatus geographici et historici in Anglia meridiana siti, ubi nundinae ab anno 900, mercatus autem ab anno 1275 tenebantur.[5] Ab anno 1900 usque ad 1965 fuit burgus metropolitanus sub comitatu Londiniensi, sed ab hoc anno in maiore burgo Southwark comprehensus et pars Londinii Maioris.

  1. Adiectivum "Southwarkensis": vide e.g. tabulam geographicam J. Rocque, "Accurata descriptio urbium Londinensis et Westmonasteriensis, nec non municipii Southwarkensis" (1745)
  2. Nomen Latinum minime reperitur. In textibus Latinis nomen Anglicum variis modis scribitur: saeculo XI Sudwerche (Liber Wintoniae): saeculo XVI Southowarke (inscriptio Latina scholae grammaticalis huius oppidi, vide hic).
  3. Google Books.
  4. A List Of The Latin Names Of Places in Great Britain And Ireland. . Documenta Catholica Omnia (Cooperatorum Veritatis Societas) 
  5. Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516: Surrey" Recensio plena

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Southwark spectant (London Borough of Southwark, Southwark, London).
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!