Stephanus Dion
Patria: Canada, Francia
Familia
Coniunx: Janine Krieber
Stephanus Mauritius, vulgo Stéphane Maurice, Dion (Quebeci in urbe natus die 28 Septembris 1955) est politicus Canadae.
De vita
[recensere | fontem recensere]Matris Francicae patrisque Quebecensis eruditi filius, Stephanus Dion alumnus est Universitatis Laval in urbe natali atque Instituti Scientiarum Politicarum Parisiensis. Ab anno 1984 usque in 1996 professor rerum politicarum fuit apud universitatem Montis Regii. Ab hoc anno legatus est ad Parlamentum Canadense pro circulo Sancti Laurentii. Minister rerum inter regimina statim promotus est, quod munus usque in annum 2003 retinuit, primo ministro Ioanne Chrétien. Brevius minister a circumiectis fuit, primo ministro Paulo Martin, annis 2004 ad 2006. A die 2 Decembris huius anni ad 10 Decembris 2008 dux fuit Factionis Liberalis(en). A die 4 Novembris 2015 usque ad 10 Ianuarii 2017 minister rerum externarum patriae meruit, primo ministro Iustino Trudeau.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Stéphane Dion" in The Canadian Encyclopedia.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanum Dion spectant (Stephane Dion, Stéphane Dion). |
Ioannes Davis 1971 • Ioanna Sauvé 1974 • Romeus Leblanc 1975 • Ioannes Marchand 1976 • Romeus Leblanc 1976 • Leonardus Stephanus Marchand 1979 • Ioannes Fraser 1979 • Ioannes Roberts 1980 • Carolus Caccia 1982 • Thomas McMillan 1984 • Lucianus Bouchard 1988 • Franciscus Oberle 1990 • Ioannes Charest 1990 • Petrus Vincent 1993 • Sheila Copps 1993 • Sergius Marchi 1996 • Christina Stewart 1997 • David Anderson 1999 • Stephanus Dion 2004 • Rona Ambrose 2006 • Ioannes Baird 2007 • Iacobus Prentice 2008nbsp;• Ioannes Baird 2010 • Petrus Kent 2011 • Leona Aglukkaq 2013 • Catharina McKenna 2015 Capsae cognatae: Primi ministri Canadae | |