Jump to content

Subtel

E Vicipaedia
Subtel utriusque pedis.

Subtel[1][2] (-ellis, n. sicut mel et fel,[3][4][5] vel fortasse etiam -elis, n.;[1] a sub +‎ talus) in anatomia humana est ima pars pedis, eadem in pede quae vola(fr)(d) in manu,[1][6] organum sensorium per quod humani, dum stant et ambulant, sŏlum percipere possunt.

Cutis subtellis est glabra, pilis pigmentationeque alibi in corpore inventis caret, atque ei sunt plurima glandula sudorifera. Propter ingens pondus quod ei tolerandum est, talis cutis est spississima in corpore. Variae plicae(en)(d), quae in primis gradibus evolutionis embryonalis formatae sunt, ipsam pervadunt. Tamquam in vola manūs, pori sudoripari subtellis glandulis sebaceis(en)(d) carent.

Textus subcutaneus in subtelle, “systema camerarum pressionis” excogitando, se adaptavit ut altas vires compressivas in calce et metatarsio (inter arcum(en)(d) et digitos) toleraret. Unaquaeque camera e textu fibroso-adiposo[7] consistit, quem textus conexivus collagenicus exterus tegit. Harum camerarum septa(en)(d) (muri interni) plurimis vasibus sanguineis adeo permeantur, ut utrumque subtel est una e maxime vascularizatis (velut abundantissimis sanguine) regionibus in corpore humano.[8]

  1. 1.0 1.1 1.2 Cf.subtel” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733-1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. IVa [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni. p. 559: “Subtel est cavum pedis: idem enim est in pede quod vola in manu.”
  2. Cf.subtel” apud C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press.
  3. Vincentius P., McCarren; Ritter, M. A. (14 Februarii 2022). An Edition of the Letters S and T of the Medulla Grammatice (Stonyhurst MS. A.1.10). . Deep Blue, University of Michigan repository: p. 49, nota 280 : «14289 Subtel. There is general agreement with Stonyhurst regarding the gloss, with Hrl. 2270 and DFC stressing “ima pars pedis.” However, the entry segment is somewhat scattered. Hrl. 2270: subtel, agreeing with Stonyhurst; Hrl. 2257: subtellis; and Lincoln 111 with Subitel. Cf. Lewis and Short, s.v. subtel, “the hollow of the foot.” “Pertus on” is also a correct use of the language at this time: 14th and early 15th centuries.»
  4. Cf. Papias, Ars Grammatica, 33: “In -el correptam neutra sunt, ‘mel’, ‘fel’, ‘subtel’.”
  5. Cf. Saxo Grammaticus, Gesta Danorum, 7.1.4: “Nam truncos luporum ungues subtellibus annectentes
  6. Cf.vola” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733-1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. IVb [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni. p. 1029.
  7. Textus fibrosus-adiposus aliquando Anglice fibrofatty tissue appellatur.
  8. Ross & Lamperti, 2006, pp. 418, 486.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ross, Laurentius M.; Lamperti, Eduardus D.; redd. (2006). Thieme Atlas of Anatomy: General Anatomy and Musculoskeletal System. Thieme. 2006. ISBN 1-58890-419-9

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad subtella spectant (Human sole (foot), Sole (foot)).
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!