Jump to content

Telepathia

E Vicipaedia
Pictura Frederici Gulielmi Henrici Myers creatoris "telepathia" vocabuli. Pictura a tempore indicto est, sed ad National Portrait Gallery Londinii anno 1938 dabatur.

Telepathia[1][2] (a Graecis antiquis τηλε 'procul' + πάθη 'aegritudo') est colloquium mentis, id est facultas imagines, verba, sensus, et affectus animi ad aliud animal mittendi. Telepathia in re rationis scientiae non agnoscitur, sed multi homines eam credunt veram esse. Telepathia saepe in cultura populari invenitur, praecipue in scientia ficta eius generis, in quo animalia extraterrestria ratione praedita et superheroes hanc facultatem habent.

Verbum telepathia a Frederico Gulielmo Henrico Myers, viro erudito, philologo et conditore Societatis Pro Investigatione Psychicá anno 1882 creatum est.

Nexus interni

  1. Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009. Dictionarium dicit "telepathia" in syllabam paenultimam acui.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad telepathiam spectant.
  • Telepathia[nexus deficit] in Stargate Wiki (Anglice)
  • Telepathia in Memory Alpha (Anglice)