Jump to content

Theodorus Matham

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Theodorus Matham
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1600s; Harlemum
Obitus: 26 Martii 1676; Amstelodamum
Patria: Nederlandia

Familia

Genitores: Jacobus Matham;
Familia: Matham
Picturae allegoria coronata a Cupidine (circa 1650)

Theodorus Matham (vulgo Theodor Matham; Harlemi anno fere 1605 natus; Amstelodami die 26 Martii anno 1676 mortuus) chalcographus, pictor et delineationis peritus artifex Nederlandicus fuit.

Caspari Barlaei effigies a Ioachimo de Sandrart

Iacobi Matham, clari chalcographi[1], filius minor natu scalptorumque Ioannis et Hadriani frater[2], a patre artis initia didicit[3]. Harlemi laboravit de 1621 usque ad 1625[2]. Postea Lutetiam migravit[2], ubi opus Tableaux du Temple des Muses Michaeli de Marolles creavit[4], et denique Romam, ubi vixit de 1629 usque ad 1630[2], cum Cornelio Bloemaert studens[1] et, ab anno 1633 usque ad 1637, pro marchione Vincentio Iustiniani, ad eius antiquitatum collectionis chalcographias creandas, laborans (Galeria Iustiniana)[4][5]. Etiam Michael Natalis et Rainerus de Persijn huic operi adiuverunt, Ioachimus de Sandrart gubernans[4][5]. Anno 1637 Theodorus in Harlemum rediit[2], ubi impressiones tot sculpsit[1], et 12 Iulii anno 1641 Amstelodami Claram Huybrechts in matrimonium duxit; eius mater, Maria de Poelenburgh, testis fuit[2]. Anno 1644 Hagae consedit, ubi Amstelodami praesidis Reynst celebrium picturarum editioni adiuvit[4]. Amstelodami anno 1652, anno 1656 Hagae[2], ubi cum aliis artificibus Confrerie Pictura condidit[5], et denique iterum Amstelodami de 1662 usque ad 1676 laboravit[2].

Maxime rerum opera, ruris facies, praecipue italicas, effigies, aedificia atque monumenta scalpsit[2], quae solite T.M. fecit vel T.M. sculpsit obsignavit[1]. Praeter vari modi imagines sculptas, Matham prope centum effigies creavit[4].

Rainerus de Persijn discipulus eius fuit[2].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodorum Matham spectant.