Jump to content

Theudericus III

E Vicipaedia
Wikidata Theudericus III
Res apud Vicidata repertae:
Theudericus III: imago
Theudericus III: imago
Nativitas: 650s; unknown value
Obitus: 691; unknown value
Patria: Regnum Francorum

Familia

Genitores: Chlodovechus II; Bathildis
Coniunx: Clothildis Doda
Proles: Chlodovechus IV, Childebertus III, Chrodelind von Franken
Familia: Merovingi

Memoria

Sepultura: Nemetacum

Theudericus III (natus circa annum 653, mortuus anno 690 vel 691), erat rex Francorum anno 673 et ab anno 675 ad usque mortem. Fuit filius regis Chlodovechi II, qui primo Neustriam et Burgundiam regebat, et Bathildis regina. Postquam pater anno 673 mortuus est, a Ebroino maiore domus, qui re vera In Burgundia et Neustria potestatem habebat, rex proclamatus est, sed mox regi Austrasiae Childerico II victus et in monasterio missus est. Is nunc rex totius Franciae factus est. Anno 675 autem, cum Childericus II necatus esset, Theudericus III iterum rex Neustriae et Burgundiae factus est, cum Ausstrasiae nunc Dagobertus II nomen regis occupavit. Dagoberto anno 679 mortuo Theudericus totum regnum Franciae conciliare potuit, sed re vera nunc Pippinus II maior domus totius Franciae rerum potitus est. Theudericus Clothildim sororem Pippini uxorem habuit. Anno 690 aut 691 mortuus est, filius eius Chlodovechus IV ei successit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie •