Territorium
Distribution specierum
Apex unius stolonis in U. vulgaris stolon, surculos foliorum , et pellucidos laqueos vesiculares monstrat.
Flos Utriculariae amethstinae .
Utricularia aurea in satione oryzae in Thailandia .
Laquei Utriculariae aureae .
Laqueus Uriculariae hamiltonii .
Utricularia est genus plantarum carnivorarum familiae Lentibulariacearum , quod in 233 fere speciebus consistit (rationes exactae inter se differunt ob variantes classificationis opiniones; una publicatio recens 215 species perscribit).[ 1] In aqua dulci et solo humido inveniuntur, species terrestres vel aquatiles in omni continente praeter Antarcticam . Utricularia pro floribus coluntur, qui cum floribus antirrhinorum et orchidaccearum saepe comparantur, praecipue inter studiosos plantarum carnivorarum.
Utricularia est maximum plantarum carnivorarum genus, unum ex tribus generibus in quibus familia Lentibulariacearum consistit, cum Pinguicula et Genlisea .
Cladogramma infra data coniunctiones variorum subgenerum et sectionum indicat. Duo studia[ 2] summatim describit, secundum Müller et al. 2006.[ 3] Sectiones Aranella et Vesiculina, quia polyphyleticae sunt, iterum et iterum in cladogrammate (*) apparent. Nonnullae sectiones monotypicae hic excluduntur, ut earum loci in hoc systemate incerti sunt. Sectiones infra exclusae sunt Candollea , Chelidon , Choristothecae , Kamienskia , Martinia , Meionula , Mirabiles , Oliveria , Setiscapella , Sprucea , Steyermarkia , et Stylotheca in subgenere Utricularia ; Minutae in subgenere Bivalvaria ; atque Tridentaria in subgenere Polypompholyx .
↑ Salmon, Bruce. 2001. Carnivorous Plants of New Zealand . Ecosphere Publications. ISBN 978-0-473-08032-7 .
↑ Jobson et al. 2003; Müller et al. 2004.
↑ K. F. Müller, T. Borsch, L. Legendre, S. Porembski, W. Barthlott, "Recent Progress in Understanding the Evolution of Carnivorous Lentibulariaceae (Lamiales)," Plant Biology 2006 8:748-757.