Volodimiria
Locus: 56°7′43″N 40°24′21″E
Numerus incolarum: 352 347
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Municipal Formation of the City of Vladimir
Geographia
Regiones urbanae: Leninsky District, Oktyabrsky District, Frunzensky District
Coniunctiones urbium
Volodimiria[1], saepe Volodimiria ad Klazmam[2] (Russice Владимир[-на-Клязьме]) est urbs Russiae, ad Klazmam fluvium sita, metropolis regionis Volodimiriensis (Vladimirensis). Circa 356 milia incolarum urbi sunt (anno 2017). Urbs aliquas officinas, stationem ferriviarum, nonnulla instituta educationis, theatra, et musea habet. Notabilis est pro monumentis architecturae Russicae antiquae.
Historia
[recensere | fontem recensere]Volodimiria in honorem conditoris sui, ducis nomine Vladimirus (Volodimirus, Volodimerus), nominatur. Opinione multorum, dux ille est Vladimirus I Magnus, et urbs circiter anno 990 condita est. Alii tamen putant Volodimiriam anno 1108 fundatam, eius conditorem ducem Vladimirum II Monomachum esse.
Anno 1157, a duce Andrea Bogolubensi, Volodimiria facta est caput ducatus; saeculis duodecimo et quarto decimo urbs erat maximi valoris in Ruthenia Euroboreali. Sed saeculo quarto decimo, Moscovia, quae olim fuerat pars ducatus Volodimiriensis, ascendit, et saeculo quinto decimo Volodimiriam adiunxit.
Annis 1796—1929 Volodimiria erat metropolis gubernii, anno 1944 facta est metropolis regionis.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale, p. 696; Philippi Ferrarii Novum lexicon geographicum, p. 292. De nomine Ruthenico antiquo Володимѣрь, Volodimier.
- ↑ Acta sanctorum quotquot toto orbe coluntur..., Octobris, vol. XIII, Parisiis 1883, p. 42. Vel Klazmensis, ibidem.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Volodimiriam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 56°7′43″N 40°24′21″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |