Jump to content

Disputatio Usoris:Maria.martelli

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia


Salve, Maria.martelli!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

Paginae novae tuae ...

[fontem recensere]

... utilissimae sunt! Perge, perge! Aliam rem (haud magni momenti) dicere volo: licet tibi plura scribere, pauciora in notis subiunctis citare. Si enim singulas res scribis, de quibus nemo disputat, et si fontem aut fontes generales in bibliographia et sub nexibus externis citas, non semper necesse est de eis singularibus rebus notam subiungere. Tibi oportet te liberam sentire aut citare (si homines iam de ea re disputaverunt, aut si lectoribus utile erit) aut non citare. Andrew Dalby (disputatio) 13:54, 2 Martii 2014 (UTC)[reply]

De paginis movendis

[fontem recensere]

Si utile erit, tu ipse paginas sub malo nomine inceptas (e.g. Crispinus van den Passe II) movere potes. Sub verbo "Plus" ad caput fenestrae editionis inspice: ibi imprime "Movere". Necesse est novum nomen scribere et rationem brevissime (e.g. "error") inserere. (Fortasse id iam bene scis!)

Paginas tuas novas legere me semper iuvat! Andrew Dalby (disputatio) 15:05, 19 Octobris 2014 (UTC)[reply]

De attributione

[fontem recensere]

Salve, Maria. An paginas tuas ex alia Vicipaedia convertis? Id credebam, sed fortasse per errorem!

Usque hodie nullum modum regularem attributionis ad alias Vicipaedias constituimus, sed modum statuere necesse est. Lege, si tibi placet, apud Tabernam Paginae ex aliis Vicipaediis versae. Si vis, modum aut primum aut secundum selige! Si alium modum proponere vis, propone! Gratias tibi ago ... Andrew Dalby (disputatio) 19:34, 26 Ianuarii 2015 (UTC)[reply]

Gratias multas tibi ago propter commenta tua! Creavi Formula:Attributio -- inserere potes in paginas disputationis. Andrew Dalby (disputatio) 20:16, 30 Ianuarii 2015 (UTC)[reply]

Pagina cottidiana

[fontem recensere]

Salve, Maria! Paginam a te creatam "Lambertus de Visscher" in paginam cottidianam nuper promovi. Andrew Dalby (disputatio) 19:05, 10 Iulii 2020 (UTC)[reply]