Felix I
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Felix (natus die ignoto Romae - obiit die 30 Decembris 274), fuit episcopus Romae ac Papa Ecclesiae Catholicae Romanae circiter a die 5 Ianuarii 269[1]. Nihil de Felice notum est, ante quam papa creatus est. Secundum librum pontificalem Felix "fecit basilicam in Via Aurelia, ubi et sepultus est"; sed re vera Felix in catacumbis Sancti Callisti sepultus est.
Pauca ex epistula Felicis de Trinitate Maximo, episcopo Alexandriae, servatur. Dies feriae papae Felicis sunt 30 Maii.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Biographisch-Bibliographischen Kirchenlexikon (BBKL)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Felicem I spectant. |
Series Paparum