Pro Murena
Pro Murena est oratio Ciceronis mense Novembri, anno Urbis 690 (vel 62 a.C.n.) post Catilinariam secundam habita.
Argumentum
[recensere | fontem recensere](Ex editione Jo. Aug. Ernesti[1]) "Consulibus Cicerone et Antonio, cum, Cicerone comitia consularia habente, Decimus Silanus et Lucius Murena essent in futurum annum designati, repulsam autem tulisset Servius Sulpicius; ea contumelia commotus Sulpicius, ambitus Murenam accusavit cum tribus subscriptoribus: Marco Catone, Cnaeo Postumio et Servio Sulpicio adolescente. Tribus ergo actionibus, pro illius temporis more, causa est perorata. Prima actione defensus est a Quinto Hortensio, altera a Marco Crasso, tertia a Cicerone consule. In tota igitur oratione hoc agitur ut cum ceterae criminationes retundantur, tum imprimis illa de tribubus largitione corruptis. Antequam ipsam causam ingreditur, satisfacit M. Catoni et Serv. Sulpicio; quorum alter negabat fas esse Ciceronem consulem qui de ambitu legem tulisset defendere reum de ambitu;