Pro Roscio Amerino
Appearance
Pro Sexto Roscio Amerino oratio est a M. Tullio Cicerone anno 80 a.C.n. habita, in qua S. Roscius Minor defenditur. L. C. Chrysogonum, satellitem libertinumque Sullae, societatem cum T. Roscio Magno et T. Roscio Capitone coitum, patrem eius, S. Roscium Maiorem, Ameriae municipem nobilissimum, occidisse arguit Cicero. Advocati clariores causam Rosci dicere noluerunt; Cicero, iam adulescens, causam suscepit. Prima Ciceronis defensio fuit; Roscium de parricidio absolvit.
Ecce huius orationis paragraphus prima:
- Credo ego vos, iudices, mirari quid sit, quod, cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim, is qui neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus. Omnes enim hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter iniquitatem temporum non audent. Ita fit ut adsint propterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia periculum vitant.
Michael de Albrecht orationem laudat ob artem et calliditatem.[1]
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Von Albrecht, Michael. A History of Roman Literature From Livius Andronicus to Boethius, t. 1., versio anglica. Lugduni Batavorum: Brill, 1997. ISBN 90-04-10709-6.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Von Albrecht 1997, p. 522
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Textus apud The Latin Library
Opera Ciceronis